Charter Document - 05940096

Charter Document - 05940096


Charter Number: 05940096
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050 - 1065
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti Notum sit omnibus ascclesie fidelibus quod ego Vuido Vuangionisriui castri senior indigens patrocinio omnium sanctorum et maxime Sancti Petri apostolorum principis cui concessa est potestas ligandi atque soluendi in uillula que dicitur Gundricicortis que est in aduocatione et in custodia nostra concesserim eidem Sancto Petro et monachis seruientibus Deo et sibi in monasterio Sancti Bercharii Deruensis libertatem habendi carrucam boues uaccas tali tenore quo nunquam faciant amplius nec mihi nec ulli heredum meorum coruadam nec ullam consuetudinem pro remedio anime meorum antecessorum et nostre Et ut hoc donum firmum et stabile permaneat propria manu ego Vuido firmo et uxor mea Hildegardis atque filii mei S Vuidonis senioris S Vuazonis prepositi S Hildegardis uxoris eius S Petri fratris eius S Vuidonis filii eius S Vlberti maioris S Alberti filii eius S Teubaldi S Andree filii eius S Gisleberti S Arnulfi S Desiderii S Engelberti