Charter Document - 05940095

Charter Document - 05940095


Charter Number: 05940095
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dedication
Date: 1050 - 1065
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Bruno Deruensis monasterii Dei gratia abbas Notum uolo omnibus fieri qualiter in fundo ecclesia nostre qui Gundricicortis dicitur basilicam a nobis constructam a domno Harduino Lingonensis episcopo fecerimus dedicari Et quoniam donnus et memorabilis Vuido et frater eius Girardus de castro Vuangionisriui in predicto fundo aduocationem accipiebant rogauimus eos ut prefatam basilicam ab omni occasione et aduocationis inquietudine liberam et inmunem facerent Quod illi pro animarum suarum remedio concesserunt sepedictam basilicam omnibus modis sicut decet ecclesiam liberam facientes ita tamen ut matrici ecclesia in cuius termino sita est de rebus ad se pertinentibus id est decimis baptisterio sepultura uel quibuslibet rebus dampnum non inferat Et ut hec conuentio stabilis et inconuulsa perduret nomina testium subter adnotare curauimus S domni Vuidonis S domni abbatis Brunonis S Girardi fratris eius S Dudonis S Bertini S Amalrici Lingonis clerici S Vuazonis S Vuidonis clerici S Petri clerici S Huncberti S Vualteri clerici S Tebaldi