Charter Document - 05940094

Charter Document - 05940094


Charter Number: 05940094
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1050 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Bruno abbas et tola congregatio fratrum ex cenobio sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii Notum fieri uolumus omnibus Dei fidelibus quod quidam honorabilis uir Hecelinus nomine ueniens ante presentiam nostram petiit sibi dari duas quasdam terre sitas in comitatu Pertensi una in uilla que dicitur Glanna cum uno homine Vuilelmo nomine altera in loco qui Gestani Mons dicitur Concessimus ergo ipsi et uxori eius nomine Herisenne cum uno filio ea conditione ut huic sancte Dei ecclesia quo predicte terre pertinebant sua fide et possibilitate in oportunis succurreret Fecimus ergo sub censu trium solidorum qui persoluetur dum tenuerint ad Sancti Bercharii festum Quod si neglexerint die festo et iustitia facere noluerint perdant et in loco habitantes santiant sua Post discessum preterea eorum Dei ecclesia recipiet res suas Et ut hec nostra traditio fixa permaneat manibus nostris et fratrum firmari et corroborari decreuimus S domni abbatis Brunonis S domni abbatis Bernardi S Alberti S Goberti S Rodulfi S Deodati S Hugonis S Tecelini S Hingonis S Teodonis S Rainoldi S Vuiteri S Constantii S Haimonis