Charter Document - 05940093
Charter Number: | 05940093 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1050 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego Bruno gratia Dei abbas Volumus ut ueniat ad noticiam hominum tam presentium quam futurorum quia quidam clericus Vuido nomine ex castello Breona adiit presentiam nostram deprecans ut eum inseremus societati nostre Deditque Sancto Petro et Sancto Berchario tria mansa apud uillam Luuiniacum et tres seruos per hanc conuentionem ut ipse in uita sua eos teneret Verum ne post eius obitum aliquid molestie a successoribus oriretur in presenti singulos unum denarium dare fecit pro uestitra quod contradiceret heredibus et omnes inde exortas lites terminaret Promisit etiam de bono suo se apud nos adducturum cunctorumque que adduxerit Sanctum Petrum heredem instituit Quod cum omnibus placuisset uisum est ab utrisque partibus has inde litteras fieri testium nominibus subter assignatis S Vuidonis clerici S domni abbatis Brunonis S Vualteri comitis S Neuelonis monachi S Vualteri de Ciresio S Haimonis monachi S Vuiteri prepositi S Anselli monachi S Girardi laici S Hepelini laici S Huncberti laici