Charter Document - 05940092
Charter Number: | 05940092 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1050 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Ego comes Tebaudus superne miserationis tactus respectu enormitatem meorum pertiniescens scelerum obsequiis Deo famulantium studui me subponere monachorum quatinus ipsorum fultus orationum munimine iram sempiterni iudicis queam euadere uel in extreme examinie Vnde ex ditione nostri principatus unum michi ex multis elegi cenobium in ueneratione summorum celestis curie principum uidelicet Petri et Pauli adtitulatum quondam quidem famosissimum ut pote regiis munificentiis atque preceptis nobiliter constitutum sancte autem Romane sedis auctoritate priuilegiorum decenter roboratum Hunc ergo ab infestationibus incursantium circumquaque malignantium hostium bona eius diripientium eripui atque ab omni strepitu curiarum ut decebat ordinem monachorum Deo fauente liberum securumque reddidi Porro ipsius loci Deruensis uenerabilis abbas Bruno cernens erga se locumque affectum atque nostre defensionis instantiam obnixis precibus me accersiuit conuentui fratrum me representauit orationibus ipsorum muniendo sollempniter ditauit insuper pro remedio anime mee atque in colomitate coniugis et liberorum pauperem unum in elemosina fratrum perpetuo alendum constituit Preterea fratres prefati cenobii decernentes edificare duos molendinos sub tuitione nostras potestatis in suo predio quod adiacet territorio Rosnacensi super Vigeram fluuium petierunt ut in hoc negotio sicut in ceteris defensor existerem atque supplici uoto coegerunt me ut tertiam partem redibitionis eorum in nostri iuris possessione susciperem eo tamen tenore ut exinde nullatenus neque in uita neque in morte aliquando ullo modo alicui emissionis manum inferrem preter dominis ipsius fundi sanctis uidelicet apostolis Petro et Paulo gloriosoque martiri Berchario ac deseruientibus sibi monachis Deruensi cenobii S Dudonis uicecomitis S domni abbatis Brunonis S Engelberti S Nocheri cuius instinctu hoc peractum est opus S Vuidonis S Manasse S Haimonis monachi S Fulberti S Anselli monachi S Bencelini prepositi S Vuidonis monachi S Erladii S Tecelini monachi S Lanberti S Benigni laici S Tebaudi S Burdini laici S Stephani S Erfridi laici S Brunonis S Albrici laici S Rainaudi S Ransigi laici S Girberti S Vuileri S Stephani molendinarii S Stephani