Charter Document - 05940091
| Charter Number: | 05940091 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1077 - 1085 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Bruno abbas Deruensis monasterii quod est in honore apostolorum Petri et Pauli martiris quoque Bercharii notum facio sancte Dei ecclesia filiis quod plerumque cordibus principum inspiratur gratia diuine pietatis ut pauperum Christi compatiantur miseriis Nam Teodebaldus comes palatinus cum uenerabilissima mulierum Adelaide dum locum nostrum uoluissent inuisere misericorditer nostre condoluerunt inopie audientes molestias et infestationes que pauperibus nostris inrogantur cotidie preterea et plurimum penuria uini nos laborare cum illud extra terminis necesse sit comparare Igitur ad imitationem suorum bone memorie predecessorum uidelicet patris sui Odonis comitis et Heriberti cognomento senioris qui nostras res suis auxerunt largissime uoluit prudenter nostre paupertati consulere cum fauore ac interuentione iam dicte amicissimas Deo comitisse ut quotiens fratres nostri confinium adirent Sparnaci nullam molestiam paterentur a ministerialibus carri nostri sed liberi graderentur ab ipsa consuetudine quam exigere erant soliti Ad augmentum uero donationis huius et ut anime suse esset fructuosius eandem traditionem quam comes Rodulfus predecessor suus et propinquus in Barrensi territorio de reditibus carrorum nostrorum nobis fecerat predictus comes cum predicta memorabili comitissa nutu quoque et consilio filiorum ac principum suorum libens annuit Et ut intemeratum deinceps maneret litteris annotari petiuit S Tebaudi comitis S Sanxi Valonis S Adeledis comitisse S Bernardi Pictauis S Odonis Hugonis de Sezanne S lozfridi S Alardi S item Iofridi
