Charter Document - 05940087

Charter Document - 05940087


Charter Number: 05940087
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1066 - 1075
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Bruno gratia Dei abbas Deruensis monasterii noticie fidelium tradere uolo quod Vuiterus miles Mediolanensis castri qui fuit famosissimus uir post quam ab Iherosolimis reuersus est peccatorum suorum recordatione perterritus ecclesia Dei in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii constitute bonorum suorum quorum affluentia letabatur multa dona contulit ibique monachilem habitum deuote suscepit Est quadam ecclesia iuxta predictum castrum in honore Sancti Sepulcri et Sancte Marie Sanctique Stephani protomartiris quam Sanctus Lupentius dum heremiticam uitam duceret a fundamentis locauit ibique tandiu conuersatus est donec Brunichildis impiissima regina eum decollari fecit Quam postea donnus Rogerus episcopus Kathalaunis ecclesia Deruensi pro eo quod familiaris eius erat donauit Predictus autem Vuiterus ante quam monachilem habitum susciperet ob amorem loci et congregationis cui inserendus erat donauit ecclesia illi partern unam patrimonii sui ea scilicet ratione ut si abbas aliquando monachum ibi transmitteret et aliquis in ilia donationis sue parte pro hospite habitare uellet ita liber redderetur ut nullus eum causa donationis sequi omnino auderet nec quisquam super eum nisi abbas et monachi Sancti Bercharii potestatem habere presumeret Hoc fecit per consensum filiorum suorum Hugonis archidiaconi et Tebaudi militis et aliorum amicorum suorum Et ne obliuioni traderetur precepit ut litteris mandaretur S domni abbatis Brunonis S Hugonis archidiaconi S Odelrici prioris S Tebaudi fratris eius S Alberti monachi S Hecelini prepositi S Anselli monachi S Vuidrici militis S Girardi laici S Hugonis de Campania S Hepelini laici S Richardi militis S Huncberti laici S Rodulfi filii eius S Hugonis cubicularii S Brunelli de Maisnix Quicquid etiam alodii apud Summos Puteos habebat totum Sanctis Petro et Paulo Sanctoque contulit Berchario