Charter Document - 05940086

Charter Document - 05940086


Charter Number: 05940086
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1066 - 1081
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod donnus Gofridus contra potestatem sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii faciebat proclamationem de firmamento cuiusdam molendini quod dicunt Exclusam in flumine Sufflanna Qui ubi audiuit a predictorum sanctorum hominibus quod ex hoc nullam haberet rectitudinem recipiens probamentum ab ipsa potestate per sacramentum fmiuit clamorem scilicet Excluse ac silue que uocatur Angelirii Quercetus super predictum flumen consistens Ha tamen conuentione quod hanc Exclusam huius soluis molendini sub censu teneret et census esset unus denarius In festiuitate ergo Sancti Bercharii que est xvii kalendas Nouembri censum persoluebit Si uero die illo non fuerit solutus in crastino duplicabitur Si autem nec in crastino fuerit datus a predicta festiuitate usque ad quindecim dies requiretur et exspecialitur Et si quintodecimo die minister eius eius denominatus datum non habuerit ipse miles predictus lege sua iustificabit et tenebit Si uero neglexerit iustitiam inde facere perdet Hec est conuentio istius Excluset Modo itaque et alio tempore si uoluerit facere aliam exclusam alterius molendini non licebit ei facere nisi secundum abbatis huius loci imperium et pro censu quem ipse abbas decreuerit Hanc conuentionem ut petiit deferi descripsimus et fratrum ac fidelium nostrorum et suorum manu confirmauimus Odelrici monachi Vuicardi laici Nocheri monachi Gisleberti Anselli monachi Girardi Tebaudi monachi Haimeri Hingonis Girberti filii eius Haiberti