Charter Document - 05940084

Charter Document - 05940084


Charter Number: 05940084
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1066 - 1081
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gaufridus miles uolo notum esse tam presentibus quarn futuris quod perpendens in memetipso casus multimodos presentis mundi non ut putatur honoris et potentie sed reuera miserie inspiciens quoque me ac meos progenitores nimiis obsitos flagitiis nec in ullo plenam constare salutem nisi studeat quisque uitare mala et agere bona animo concepi ut cuiuscumque boni per me aliquod fieret initium ad promerendum presens futurumque Dei auxilium Et quia didiceram loquutione frequenti uirorum sapientium decretis etiam plurimarum sinodorum omnino prohibere laicis possessionem altarium inde sperans posse me consequi aliquod spiritale commodum altare quoddam multis circumiacentium nobilius uidelicet ecclesia Sanctas Marie de uilla que Vuasciacus dicitur quod ego meique predecessores dono tenueramus presulum Cathalaunensium habita mecum deliberatione studui a me abicere non ut iterum obueniret ditioni alterius laice persone sed ut ulterius subiaceret alicui Dei ecclesia Quia uero id mei nequaquam poterat esse operis adii super hoc pontificem sancte supradicte Katalaunice sedis scilicet tercium Rogerium tunc forte consistentem in uilla dicta Tonantia patefaciensque illi omnem mei animi intentionem impetraui ab eo ut a me recipiens altare iam dictum perpetualiter concederet altari sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii martiris Deruensis cenobii Et hoc ea ratione ut ab ipso cenobio fratres in predicta Vuasciacensi ecclesia secundum loci possibilitatem ponerentur ad seruiendum inibi Deo eiusque omnibus sanctis addita insuper tali conuentione ut si aliquando quisquam supradicte sedis episcoporum hoc inficiare uoluerit nullius magis cedat altare illud quam meorum heredum possessioni Ne uero ab aliquo subsequentium presulum aut meorum posterorum hec definitio aliquando possit uiolari laude iam dicti presulis Rogeri aliorumque qui aderant nobilium et maxime hortatu meorum fidelium hec conuentio publice habita in supradicta uilla Tonantia meo iussu tradita est litteris dataque ad conseruandum domno Brunoni abbati Deruensis cenobii in memoriam mei pariterque huius rationis subscripts simul nominibus testium qui preserves adfuerunt quorum hec sunt nomina S domni Rogeri episcopi Katalaunensis S Aleranni S domni Stephani abbatis Sancti Vrbani S Gunteri S Vualteri archidiaconi S Pagani fratris eius filii Richeri S Guarini cantoris S Hugonis Albi S Girberti decani S Adonis S Gaufridi qui hoc donum dedit S Bosonis S Blanchie uxoris eius S item Bosonis S Gofridi filii eorum S Bosonis item S Rainardi filii eorum S Hugonis prepositi S Hugonis cognomento Malaure Ego frater Bruno abbas qui hanc cartam uel donum de manu domni Gaufridi iussu et laude domni episcopi Rogeri suscepi manu propria scripsi et subscripsi