Charter Document - 05940083

Charter Document - 05940083


Charter Number: 05940083
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Allodium
Date: 1050 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Ihesu Christi Ego Hugo liberis parentibus progenitus notum uolo fieri omnibus quod ipso tempore quo exercitus Francorum ad optinendas Hispanias proficiscebatur ego unus eorum esse proposui et a Brunone abbate Sancti Bercharii ut alodium meum quod est Viridiolas in conuadium acciperet rogaui ea conuentione ut post curriculum sex annorum liceret redimi Post predictos uero annos quandiu redemptio teneretur tandiu alodium a monachis haberetur Et si aliquo euentu in Hispaniis morte deficerem medietas alodii mei Sancto Petro pro remedio anime mee libera permaneat altera pars ab heredibus meis redimi posset Reuersus igitur ut michi redderetur ea lege postulaui ut quandiu uiuerem alodium ex integro possiderem et post decessum meum medietatem Sancto Petro relinquerem partem quoque residuam nulli excepto sancto eidem uendere posse etiam nec alicui sanctorum siue sanctarum distraherem aut donarem nisi eidem Sancto Petro Sanctoque Berchario Preterea si inspirante Deo habitum monachicum uellem suscipere me ipsum cum omni alodio mee partis prememoratis sanctis traderem Vt ergo hec conuentio inconuulsa permaneat monachis unum mansum cum prato ad presens pro uestitura tradidi siluam quoque bannalem ad edificandum concessi Nomina testium qui presentes fuerunt S Brunonis abbatis S Hugonis qui hoc donum dedit S Haimonis monachi S Odonis cognati eius S Odelrici monachi S Wicardi laici S Nocheri monachi S Gisleberti S Anselli monachi S Girardi S Tebaudi monachi S Haimeri S Hingonis S Girberti filii eius S Haiberti