Charter Document - 05940082

Charter Document - 05940082


Charter Number: 05940082
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quam proclamationem misit predictus comes in mensuram Est autem tails mensura Quando accipiendum erit opus castelli et karroperum accipiet ministerialis Sancti Petri et cum laude ipsius ministerialis Breonensium comitis Et accipient secundum saluationem hominum Sancti Petri et secundum saluationem comitis Opus ergo castelli semel in anno fiet una hebdomada Martii et non in alio mense Et si opus non fuerit pro redemptione operis recipiet sex denarios de mansu uestito de dimidio tres de quarta parte mansi tres minutas Ipsum uero opus si ad alium locum quam ad Breone castrum transducere uoluerit uillam non soluent et ipsi mansus non inferet illis sed sex denariis rediment se de mansu uestito sicut supra dictum est Carroperum quoque similter semel in anno fiet si necesse fuerit a feria quarta usque ad diem Dominicam et solum modo apud Breonam et nusquam alibi in hac quoque conuentione ut bos claudus siue cornu fracto et uacca pregnans et fetu tenera in carropero non eant Quando autem frescenne fuerint accipiende ministerialis Sancti Petri eas accipiet et secundum ipsius ministerialis Breonensis comitis eas recipiet Si aliquis per se non potuerit integram soluere soluet et pauperes duos uel tres aut quatuor simul adiunget ministerialis Sancti Petri secundum saluationem hominum Frescenna duos solidos ualebit aut pro ipsa duo solidi dabuntur Porro terminus frescennarum erit a festo a Sancti Martini usque ad Natale Domini Et si solute non fuerint ante diem Natalis Domini in crastino duplicabuntur Ab illis autem qui in atrio et mercato morantur frescenne et alia consuetudines non accipientur Si igitur de opere castelli aut de carropero uel de frescenniis aliqua neglegentia facta fuerit aliquam iusticiam extorquere non licebit ei nisi per ministeriales Sancti Petri Conuentum autem suum generale semel in anno habebit in Pentecosten si uoluerit et si aliquando forte ei contigerit ut per regionem transeat cum decem aut quindecim militibus ministerialis Sancti Petri uictum ei prebebit Saumarius unus semel in anno ei prestabitur in seruitio maioris comitis Et quousque reddatur saumarius alius ei non prestabitur Alios quidem caballos in tota abbatia non accipiet Nec ullum seruitium de opere castelli uel de carropero aut frescenniis neque omnino aliquid accipiet a clericis Sancti Petri uel equitibus aut seruientibus ad ultimum nec in monasterio neque in tota abbatia sue defensioni subposita preter hec que comes Teobaudus ei diuisit queque supra notata sunt Et cum laude monachorum promisit comes Vualterius Deo et Sancto Petro memorabili quoque comiti Teodebaudo nichil amplius se accepturum Huius rei idonei testes sunt S Vualteri comitis S domni abbatis Brunonis S Teobaudi comitis S Albrici monachi S Saneuuale S Engonis monachi S Clarembaldi S Alberti monachi S Vualteri de Orion S Witeri monachi S domni abbatis Bernardi S Iosberti monachi