Charter Document - 05940080
Charter Number: | 05940080 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Privilege |
Date: | 1065 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Sancte et Individve Trinitatis Patris et Filii et Spiritvs Sancti Alexander episcopus seruus seruorum Dei omnibus tam presentibus quam futuris filiis ecclesie Credita nobis sollicitudine commoniti omnium ecclesiarum Dei curam agere debemus Sancte autem Romane ecclesia multo attentius cui Dei misericordia non nostris meritis presidemus Quapropter spiritali zelo contra Dei hostes accensi ex afflictione seruorum Dei anxiati pro hoc summopere niti studemus et laborare quatinus sancte religionis cultores Deo in monasteriis suis quiete possint deseruire scientes procul dubio quia tunc apud Deum nostra merces erit copiosa si uenerabilia loca per nos ad meliorem statum fuerint perducta Et ideo sicut diximus debite custodie pieque sollicitudinis zelum obseruantes munimus et defendimus Deruensem abbatiam per priuilegium apostolice auctoritatis secundum consuetudinem antecessorum nostrorum eorumque regum qui pro anime sue remedio eam primitus construxerunt et defensioni sancte Romane ecclesia assignauerunt et tradiderunt cum his uidelicet bonis omnibusque pertinentiis que modo iuste tenet uel in futurum iuste et legaliter adquisierit Quocirca ammonemus imperando apostolicique rigoris gladium exerentes defendendo ne cui liceat presumptori quippiam uiolentie inferre predicto loco Est enim ipsa abbatia constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ubi corpore requiescit sanctus et gloriosus Christi martyr Bercharius et uenerabilis uirgo Theodosia In primis hoc statuentes ut congregatio ipsius monasterii liberam licentiam habeat super se abbatem eligendi secundum regulam sancti Benedicti et ut nulla persona preripere sibi pastoralem curam presumat sine communi consensu ipsius congregationis Similiter quoque notum et stabilitum esse uolumus quod sub inuiolabili tuitione et defensione apostolici priuilegii omnes facultates Deruensis abbatie posite sint quicquid scilicet illi ecclesia aut est datum aut est dandum Scilicet uille ecclesia decime uinee terre cultas et inculte silue molendini aque aquarumue decursus consuetudines etiam ecclesiastica ab hac sancta sede apostolica illi indulte et precepta regum decretaque pontificum Et quoniam abbatem ecclesia ipsius uirum uirtutis nouimus esse nobisque iam pridem deuinctum familiari dilectione quem predecessor noster bone memorie Leo papa tanto sue caritatis dignum duxit amore ut eum sui nominis dicti Brunonis quod ante apostolicatum in baptismate sortitus fuerat donaret honore nolumus quemquam sibi suisque in aliquo molestum esse Quod si fiat a quibuscumque concedimus ei apostolica auctoritate et omnibus successoribus ecclesia illius quoscumque insurgentes contra eam frangere anathematis ultione ut cum securiori quiete Deo ualeant liberius uacare Si quis uero contra statuta Romane ecclesia hanc auctoritatem nostri priuilegii infringere uoluerit illusum a sese esse recognoscat et sub sententia Petri post Ananiam et Saphiram mortuum se ueraciter intelligat nisi ad congruam satisfactionem recurrat Auctoritate igitur Dei Patris omnipotentis et sancti Petri omniumque apostolorum et electorum Dei excommunicamus et omni maledictionis genere expugnamus ilium qui contra hoc sancte Romane ecclesia decretum uiolare presumpserit auctoritatis nostre hoc concessum priuilegium nisi penituerit per uere emendationis fructum