Charter Document - 05940079

Charter Document - 05940079


Charter Number: 05940079
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1065
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum Dei Notum facimus tam presentibus quam futuris Deruensem abbatiam apostolice sedi suis a constitutoribus esse contraditam necne subiectam Quocirca ammonemus imperando apostolicique rigoris gladium exerentes defendendo ne cui liceat presumptori quippiam uiolentie inferre ex predicto loco apostolice nostre protectione Nichilominus autem eos super quos abba loci Bruno uocatus nostram adiit presentiam querulus qui nuper diuersas predicti loci presumpserunt inuadere possessiones precipue tres ecclesias quarum una titulatur Sancto Christoforo altera Beato Petro que constituta habetur in Lertiarcicurte tercia que dicitur apud Piscem comminando terremus atque terrendo reuocare a sua malitia cupimus quatinus queque rapta ecclesia Dei restituant Quod nisi fecerint tam in presenti quam in future ab omni ecclesia Dei anathematis se mucrone abscisos fore cognoscant