Charter Document - 05940078

Charter Document - 05940078


Charter Number: 05940078
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1070 - 1073
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum Dei in Christo fratri Bibboni Tullensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Peruenit ad aures nostras quod ecclesiam quandam sitam super Blesam fluuium in uico qui dicitur Villa ea libertate uelis destituere quam domnum nostrum Leonem papam uenerande memorie uirum sibi concessisse et sub firmamento priuilegii constat tradidisse uidelicet ut inibi habitantes monachi absque ulla emptione altare Sancti Mauricii perpetualiter possideant preter quod capellanus qui curam Ville habuerit sinodum atque concilium uisitet censumque persoluat et post decessum eius per succedentia tempora alter oblatus a monachis absque ulla seruitute locum teneat Quod quia ilium sanctissima consideratione statuisse manifestum est nec a te dissolui nec nos ut soluatur sustinere conuenit Vnde apostolica auctoritate tibi precipiendo mandamus ut nisi periculum anime tue et apostolicam animaduersionis uirgam neglegas eidem ecclesia nichil omnimodo suprascripte libertatis contradicere aut uetare presumas