Charter Document - 05940075
Charter Number: | 05940075 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1055 - 1057 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Sancte et Individve Trinitatis Patris et filii et Spiritvs Sancti Victor Episcopvs Servvs Servorvm Dei omnibus tam presentibus quam futuris filiis ecclesia Credita nobis sollicitudine commoniti omnium ecclesiarum Dei curam agere debemus sancte autem Romane ecclesia multo attentius cui Dei misericordia non nostris meritis presidemus Quapropter spiritali zelo contra Dei hostes accensi et ex afflictione seruorum Dei anxiati pro hoc summopere niti studemus et laborare quatinus sancte religionis cultores Deo in monasteriis suis quiete possint deseruire Scientes procul dubio quia tunc apud eum nostra merces erit copiosa si uenerabilia loca per nos ad meliorem statum fuerint perducta Et ideo sicut diximus debite custodie pieque sollicitudinis zelum obseruantes munimus et defendimus Deruensem abbatiam per priuilegium apostolice auctoritatis secundum consuetudinem antecessorum nostrorum eorumque regum qui pro anime sue remedio eam primitus construxerunt et defensioni sancte Romane ecclesia assignauerunt et tradiderunt cum his uidelicet bonis omnibusque pertinentiis que modo iuste tenet uel in futurum iuste et legaliter acquisierit Est enim ipsa abbatia constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ubi corpore requiescit sanctus et gloriosus Christi martir Bercharius et uenerabilis uirgo Theodosia In primis hoc statuentes ut congregatio ipsius monasterii liberam licentiam habeat super se abbatem eligendi secundum regulam sancti Benedicti et ut nulla persona preripere sibi pastoralem curam presumat sine communi consensu ipsius congregationis Similiter quoque notum et stabilitum esse uolumus quod sub inuiolabili tuitione et defensione apostolici priuilegii omnes facultales Deruensis abbatie posite sint quicquid scilicet illi ecclesia aut est datum aut est dandum Scilicet uille ecclesia decime uinee terre culte et inculte silue molendini aque aquarumue decursus Consuetudines etiam ecclesiastica ab hac sancta sede apostolica illi indulte et precepta regum decretaque pontificum Si quis uero contra statuta Romane ecclesia hanc auctoritatem nostri priuilegii infringere uoluerit illusum a sese esse recognoscat et sub sentencia Petri post Ananiam et Saphiram mortuum se ueraciter intelligat nisi ad congruam satisfactionem recurrat Auctoritate igitur Dei Patris omnipotentis et Sancti Petri omniumque apostolorum et electorum Dei excommunicamus et omni maledictionis genere expugnamus ilium qui contra hoc sancte Romane ecclesia decretum uiolare presumpserit auctoritatis nostre hoc concessum priuilegium nisi penituerit per uere emendationis fructum Benevalete