Charter Document - 05940074

Charter Document - 05940074


Charter Number: 05940074
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1061
Date type: Internal, Calendar, A.D., Papal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In Nomine Sancte et Individve Trinitatis Patris et Filii et Spiritvs Sancti Nicolavs Episcopvs Servvs Servorvm Dei omnibus tam presentibus quam futuris filiis ecclesia Credita nobis sollicitudine commoniti omnium ecclesiarum Dei curam agere debemus Sancte autem Romane ecclesia multo adtentius cui Dei misericordia non nostris meritis presidemus Quapropter spirituali zelo contra Dei hostes accensi et ex afflictione seruorum Dei anxiati pro hoc summopere niti studemus et laborare quatinus sancte religionis cultores Deo in monasteriis suis quiete possint deseruire scientes procul dubio quia tunc apud eum nostra merces erit copiosa si uenerabilia loca per nos ad meliorem statum fuerint perducta Et ideo sicut diximus debite custodie pieque sollicitudinis zelum obseruantes munimus et defendimus Deruensem abbatiam per priuilegium apostolice auctoritatis secundum consuetudinem antecessorum nostrorum eorumque regum qui pro anime sue remedio eam primitus construxerunt et defensioni sancte Romane ecclesia assignauerunt et tradiderunt cum his uidelicet bonis omnibusque pertinentiis que modo iuste tenet uel in futurum iuste et legaliter acquiesierit Est enim ipsa abbatia constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ubi corpore requiescit sanctus et gloriosus Christi martir Bercharius et uenerabilis uirgo Teodosia In primis hoc statuentes ut congregatio ipsius monasterii liberam licentiam habeat super se abbatem eligendi secundum regulam sancti Benedicti et ut nulla persona preripere sibi pastoralem curam presumat sine communi consensu ipsius congregationis Similiter quoque notum et stabilitum esse uolumus quod sub inuiolabili tuitione et defensione apostolici priuilegii omnes facultates Deruensis abbatie posite sint quicquid scilicet illi ecclesia aut est datum aut est dandum Scilicet uille ecclesia decime uinee terre culte et inculte silue molendini aque aquarumue decursus Consuetudines etiam ecclesiastica ab hac sancta sede apostolica illi indulte et precepta regum decretaque pontificum Preterea curauimus nominatim conuentiones ponere quibus eidem loco tradite sunt res diuerse per sollicitam suggestionem huius filii nostri Brunonis quem felix predecessor noster Leo nonus eiusdem loci fratribus consecrauit abbatem cuiusque deuota postulatione huius priuilegii studuimus gratiam stabilire Videlicet alodium de Deruo cum ecclesia et partem de sancte Margarite ecclesia quam predictis sanctis uicecomes Teczelinus cum sua coniuge contulit predia quoque que frater Calo consentiente patre cum parentibus suis in conuersione sua concessit eidem loco et alodium de suburbio castri Belfort et terre de Husane curte adhuc autem et conuentionem qua de aliquibus ecclesiis et Gurgione uilla cum rebus aliis sibi inuicem conuenerunt Gozfridus scilicet miles de Iunchuilla et idem premissus nostre filiationis abbas Que omnino sub anathematis uinculo interdicimus ne quisquam abbas uel monachus ex eo loco auferat neque ullus finita conuentione ista scilicet Gozfridi et suorum heredum quocumque modo a loci dominio subdita possideat Si quis uero contra statuta Romane ecclesia hanc auctoritatem nostri priuilegii infringere uoluerit illusum a sese esse recognoscat et sub sententia Petri post Ananiam et Saphiram mortuum se ueraciter intelligat nisi ad congruam satisfactionem recurrat Auctoritate igitur Dei Patris omnipotentis et sancte Dei genitricis Marie ac Sancti Petri omniumque apostolorum et electorum Dei excommunicamus et omni maledictionis genere expugnamus ilium qui contra hoc sancte Romane ecclesia decretum uiolare presumpserit auctoritatis nostre hoc concessum priuilegium nisi penituerit per uere emendationis fructum Datum per manus Bernardi sancte Prenestine ecclesia episcopi v nonas Mai Anno ab incarnatione Domini MLXI Anno iii pontificatus Nicholai pape secundi Indictione xiiii Benevalete