Charter Document - 05940073
| Charter Number: | 05940073 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1051 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Ego frater Bruno gratia Dei abbas Notam fieri uolumus petitionem cunctis fidelibus quam apud nos fecit domnus abbas Odo de Sancti Germani Autissiodorensi cenobio Petiit enim paruitatem nostram ut cellam in uilla que Diseias dicitur existentem quam sicut antecessores sui iniuste possidebat sub alicuius census solutione ei concederemus quatinus ut predictum est quod tenuerat ex tortitudine tandem possideret ex aliqua rectitudine Cuius petitione deuictus ante presentiam domni archiepiscopi Mainardi Senonensis et Parisiorum episcopi Hecelini cellam quam poscebat et ea quas ad ipsam pertinent sibi et successoribus suis eo tenore tradidimus ut per singulos annos in festiuitate Sancti Bercharii que est xvii kalendas Nouembris sex solidos denariorum nostratum nobis et successoribus nostris persoluant Quod si ipso die non soluerint duplicatum reddant et quod tenent non perdant Et si aliquo ingenio aut uiolentia ex toto nichil soluere uoluerint sciant hanc conuentionem defmere et deinceps nos terram sanctorum recipere Vt autem omni tempore inconuulsa hec traditio permaneat quemadmodum petiere per cirographi kartam nostra et fratrum manu firmatam annotare curauimus hanc conuentionem S Brunonis abbatis S Alberti S Vualteri S Gutberti S Hingonis S Hugonis S Vualteri S Deodati S Herberti S Hecelini S Tebaldi S Teodonis S Girberti S Hingonis S Constantii S Hingonis S Gozberti S Rodulfi S Arengaldi S Vuiteri S Tecelini S Petri S Nocheri S Rainoldi S item Petri S Bernieri S Haimonis S Huncberti S Albrici S Vuiteri S Rodulfi S Nocheri S Vuidonis S Neuelonis S Ingelbaldi presbiteri S Brunelli S Rauuini S Tecelini S Vuicelini S Haunari S Letaudi S Girardi S Herberti S Rainardi S Vualteri Actum publice monasterio Putiolus seu Deruo regnante in regno Francorum Henrico rege post obitum patris anno uicesimo Data viii idus Ianuarii anno ab incarnatione Domini millesimo quinquagesimo
