Charter Document - 05940072

Charter Document - 05940072


Charter Number: 05940072
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Letter
Date: 1050
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Leo episcopus seruus seruorum Dei Wilelmo Niuernensi comiti apostolicam benedictionem Mandamus et precipimus tibi ut rectum facias Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et Sancto Berchario atque monachis inibi consedentibus de prediis illorum sicut iam tibi precepimus et tu abbati illorum Rome conuenisti Quod nisi feceris si quatuor proclamationibus factis ad me de hac re quinta facta fuerit profecto excommunicaberis Vale Data kalendas Mai [per manus] Petri diaconi bibliotecharii sancte sedis apostolice anno domni Leonis noni pape secundo indictione iii abbati ex monasterio Sancti Bercharii quem eodem die ad abbatem in capella sua Lateranensi benedixerat et ei nomen suum quod fuit Bruno imposuerat