Charter Document - 05940070
| Charter Number: | 05940070 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1050 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Leo episcopus seruus seruorum Dei omnibus tam presentibus quam futuris filiis ecclesia Cum omnis iustitia semper fulciri et corroborari debeat auctoritate apostolica oportet nos imitari pro posse nostro sanctorum Romanorum pontificum uenerabilia exempla Commissa enim nobis est specialiter omnium ecclesiarum cura qua debemus uigilantes et prouidi esse ut cultores religionis quiete Deo in monasteriis possint seruire Filii namque seculi filiis lucis semper sunt molesti Spiritali ergo zelo contra Dei hostes accendimur et ex afflictione seruorum Dei cruciamur quia ex eorum scandalis secundum Paulum grauiter urimur Nullum enim sacrificium ita Deo acceptabile est sicut zelus animarum sicut dicit spiritus sanctus per os Dauid Zelus domus tue comedit me Amaritudine enim replemur dum ecclesia Dei hereditatibus suis spoliantur Quomodo enim possunt fratres Deo militare et per singulas horas Deo uota sua reddere si eis defuerint alimenta unde possint uiuere Seruantes igitur zelum custodie et pie sollicitudinis munimus et defendimus Deruensem abbatiam per priuilegium apostolice auctoritatis secundum consuetudinem Romane dignitatis Est enim ipsa abbatia constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ubi corpore requiescit sanctus et gloriosus Christi martir Bercharius et uenerabilis Christi uirgo Theodosia In primis hoc statuentes ut congregatio ipsius monasterii liberam licentiam habeat super se abbatem eligendi secundum regulam sancti Benedicti et ut nulla persona preripere sibi pastoralem curam presumat sine communi adsensu ipsius congregationis Notum autem et stabilitum esse uolumus quod sub inuiolabili tuitione et defensione apostolici priuilegii omnes facultates Deruensis abbatie posite sunt quicquid scilicet illi ecclesia aut est datum aut est dandum Scilicet uille ecclesia decime uinee terre culte et inculte silue molendini aque aquarumue decursus Consuetudines etiam ecclesiastica ab hac sancta sede apostolica illi indulte et precepta regum decretaque pontificum Si quis uero contra statuta Romane ecclesia hanc auctoritatem nostri priuilegii infringere uoluerit inlusum a sese esse recognoscat et sub sententia Petri post Ananiam et Saphiram mortuum se ueraciter intelligat nisi ad congruam satisfactionem recurrat Auctoritate igitur Deo omnipotentis et Sancti Petri et omnium apostolorum et omnium electorum Dei excommunicamus et omni genere maledictionis inpugnamus ilium qui contra hoc sancte Romane ecclesia decretum uiolare presumpserit auctoritatis nostre hoc concessum priuilegium nisi penituerit per uere emendationis fructum Datum quinto nonas Mai per manus Petri diaconi bibliotecarii et cancellarii sancte apostolice sedis Anno domni Leonis noni pape secundo Indictione quarta
