Charter Document - 05940068
| Charter Number: | 05940068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1082 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Diensis Dei gratia legatus sedis apostolice omnibus tam presentibus quam futuris filiis sancte ecclesia Quoniam iuxta diuinum presagium Vbi habundauit iniquitas refrigescet karitas multorum quibusdam ecclesiarum Dei prouisoribus malorum incursantium torturis exigentibus minus cure pastoralis regimen procurantibus utilitati multorum consulentes apud Meldensem Gallie urbem concilium tenere decreuimus Vbi a Tebaudo comite palatine magno et magnifico uiro rogati sumus uti pro iniusticiis et inlicitis exactionibus quas comes Breonensis uiolenter faciebat in abbatia monasterii Deruensis quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii martiris atque abbatis excommunicaremus uidelicet ut nec ipse nec aliquis heredum eius post eum aliquam uiolentiam eidem ecclesia inferret nichil ab hominibus supradictorum sanctorum iniusta dominatione eriperet nichil preter constitutas consuetudines acciperet quas supra memoratus comes Tebaudus sibi quamquam iniuste denominasset ita tamen ut his contentus ab iniustis et superfluis exactionibus omnino abstineret Nam ut ipse comes Tebaudus nobis dicebat has denominauerat consuetudines que ipsi comiti Breonensi certis temporibus anni persoluerentur id est carroperum frescennas opus castelli conuentum generale semel in anno tamen mensurate et ut loco eidem uidetur possibile esse Verumtamen prius ex decreto primatum suorum sacramento eum constrinxerat quod uidelicet preter consuetudines denominatas nichil omnino tam ipse quam heredes eius acciperent in abbatia ille etiam promiserat et ut dictum est se seruaturum iuramento firmauerat Itaque tam ipse comes Tebaudus quam fratres cenobii qui aderant precabantur quatinus hanc conuentionem per manum nostram ac totius sancti concilii sub anathemate confirmaremus Nos autem communi decreto totius concilii rogatu etiam domni Hugonis episcopi Trecensis quoniam parochianus eius erat comes Breonensis et ab eodem episcopo testimonio confirmato audieramus ueritatem presentis negotii perpetuo confirmauimus sub districtione huius anathematis Auctoritate Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli excommunicamus et a liminibus sancte matris ecclesia separamus et remouemus eterna quoque damnatione percutimus et dampnamus eum quicumque ex heredibus comitis Teobaudi seu comitis Breonensis Vualteri huius decreti infregerit statutum nisi resipiscens et eidem ecclesia satisfaciens digne penitentie gesserit fructum et tante tortitudinis non reiterauerit malefactum S Hugonis Diensis episcopi S Amati uicarii pape Gregorii S Richardi archiepiscopi Bituricensis S Hugonis Trecensis episcopi S Rogeri Cathalaunensis episcopi S Rorici Ambianensis episcopi S Hugonis Grannopolitani episcopi S Hugonis Lingonensis episcopi S Hugonis Niuernensis episcopi S Haganonis Augustidunensis episcopi S Arnulfi Suessionensis episcopi S Landrici Matisconensis episcopi S Tebaudi comitis S Alaidis uxoris eius S Odonis filii eius Actum Meldis ciuitate in concilio publico ubi multitudo sacerdotum iussu Gregorii pape qui et Hildebrannus dictus est conuenerant
