Charter Document - 05940067

Charter Document - 05940067


Charter Number: 05940067
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1082
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Omnibus sancte catholicas ecclesia filiis presentibus atque futuris notiffimum uolo fieri ego Guarinus dictus comes Rosnacensis territorii quod propter gratiam eiusdem honoris transitorii dum essem filius seculi cogitaui ut in alimoniam filiorum Dei qui pro peccatis meis et totius populi creduntur orare pietatem Domini donarem partem alodii mei et illud quod habebam in ecclesia Sancte Margarite Deo et Sancto Petro Cluniacensis cenobii Quod precogitatum Domino uolente perfeci constitutis inibi fratribus qui sub proposito regulari Deo deseruirent et Sancte Virgini Sed altare et quartam partem ipsius ecclesia tunc temporis possidebant fratres Deruensis monasterii ubi honorifice requiescit corpus uenerabilis Bercharii Vt ergo predictam ecclesiam ex integro haberent Cluniacenses monachi consilio habito cum domno apostolico Hildebranno nomine in papatu dicto Gregorio ut morerer mundo et uiuerem Deo in remissionem omnium delictorum et ad salutem antecessorum meorum cum benedictione apostolica et cum licentia episcopi mei domni Hugonis Trecassini et cum fauore Teodebaldi comitis palatini cum laude etiam propinquorum meorum dedi me cum alodiis meis principibus apostolorum Petro et Paulo uenerabili quoque Berchario in presentia domni abbatis Brunonis et monachorum fideliumque suorum Itaque iam dictus abbas et monachi annuerunt Cluniacensibus altare et quartam partem supra memorate ecclesia acceptis sibi alodiis que erant libere conditionis et absque iugo ullius aduocationis sine alicuius iudiciaria potestate sine banno ad postremum sine aliqua redibutione omnis hominis Hec igitur sunt alodia que tradidi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo beato quoque martiri Berchario monachisque suis perpetualiter habenda Roserias Muceium Iunchereium cum appenditiis suis uidelicet seruis et ancillis terris cultis et incultis siluis pratis aquis aquarumque decursibus Vt autem hoc meum donum eidem ecclesia et fratribus inibi Deo seruientibus perpetuo habendum remaneat et ut nullius calumpniatoris iniusta inuasione rescindi ualeat donnum Hugonem Lugdunensem archiepiscopum et apostolice sedis legatum ex precepto iam dicti domni apostolici Gregorii rogaui ut facta excommunicatione hanc cartam confirmaret sub testimonio et laude omnium episcoporum abbatum et ceterorum Dei fidelium concilio Meldensi adsistentium Ipse uero libentissime annuens petitioni mee adsensum prebuit et communi decreto totius sancti concilii ut petieram confirmauit sub districtione huius anathematis Auctoritate Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli excommunicamus et a liminibus matris ecclesia separamus et remouemus eterna quoque dampnatione percutimus et dampnamus eos quicumque de rebus supradictorum alodiorum comitis Guarini aliquam fraudem uel iniusticiam fecerint ecclesia Deruensis monasterii nisi resipiscentes et eidem ecclesia satisfacientes dignum penitentie fructum egerint Nomina testium qui sua signa subscripserunt S Hugonis Diensis episcopi S Amati uicarii pape Gregorii S Richardi archiepiscopi Bituricensis S Hugonis Trecassini episcopi S Rogeri Cathalaunensis episcopi S Rorici Ambianensis episcopi S Hugonis Grannopolitani episcopi S Hugonis Lingonensis episcopi S Haganonis Augustidunensis episcopi S Hugonis Niuernensis episcopi S Arnulfi Suessionnensis episcopi S Landrici Matisconensis episcopi Comes etiam Tebaldus et uxor eius Alaidis nomine et Odo filius eius laudauerunt et sua signa fecerunt S Tebaudi comitis S Alaidis uxoris eius S Odonis filii eius