Charter Document - 05940066
Charter Number: | 05940066 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1050 - 1081 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Ego frater Bruno S Bercharii seruus notum esse uolumus cunctis fidelibus qualiter Deo amabilis domnus Gozfridus de Nouo Castello petiit ut de ecclesiis quas pater suus Stephanos sanctis apostolis Petro et Paulo Sanctoque martiri Berchario abstulerat quasdam ei daremus per quandam conuentionem Et ut hoc faceremus antequam conuentio ista ad finem ducerentur ecclesiam Donni Martini predictis sanctis deuota mente reddidit Ecclesie autem quas pater suus fortitudine sua possidebat he sunt Ecclesia de Laderciacicurte Ecclesia de Dudiniacacurte Ecclesia de Trameleio Ecclesia Donni Martini Ecclesia de Ragisicurte Ecclesia de Faieto et uilla de Gurgione cum ecclesia Ecclesie autem quas a nobis petiit sibi et duobus heredibus dari he sunt Ecclesia de Trameleio et de Ragisicorte et de Faieto et uilla de Gurgione cum ecclesia Igitur he conuentione ei reddidimus ut ipse dum uiueret teneret et post eum filius suus si haberet Si uero absque filio esset et filiam haberet ipsa teneret Deinde si ex filio aut filia heres exiret qui iam tercius esset et iste teneret Si uero filium aut filiam non haberet secundus heres unus ex fratribus suis existeret et postea unus ex propinquis suis tercius esset Post quorum decessum hic locus predictorum sanctorum res suas absque ullius contradictione recipiet Hec denique conuentio ut stabilis et inconuulsa permaneat rogauit ut per cirographum ei faceremus litteras nostra et fratrum manu roboratas et ubi hec conuentio facta fuit interfuerunt sui S Teodonis S Constantii S Rodulfi S Vualteri S Tecelini S Rainaldi S Aremgaudi S Haimonis S Vuiteri S Hingonis S Blicionis S Godefridi S domni Brunonis abbatis S Alberti S Hingonis S Deodati S Hingonis S Gozberti S Vuiteri S Nocheri S Albrici S Hugonis S Herberti S Waited S Gofridi cum fidelibus suis S Rogeri archidiaconi S Rotfridi S Stephani fratris eius S Rauuini S Bernardi S Rainoldi S Henrici S Frederici S Anselli S Tecelini S Alberti S loramni S item Anselli S Gutberti S Petri S Vualteri S Girberti S Calonis S Hecelini S Rodulfi S item Nocheri S Vuidonis S Neuelonis S Hugonis S Giroldi S Gisleberti S Rainaldi S Tecelini S Rainoldi S Letoldi S Belini S Haimari S Herberti S item Herberti S Andree S Leberti S Iteri S Rauuini