Charter Document - 05940064
| Charter Number: | 05940064 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1075 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini Iesu Christi Ego Hugo quondam Katalaunensis canonicus nunc uero Trecensis episcopus uolo omnibus sancte ecclesia fidelibus istud quod subscribimus notum fieri uidelicet me sub pastorali cura uoluisse prouidere pascua animarum et corporum agnis Dei et ouibus sub tipo illius summi pastoris qui Petro Petri quoque dicit successoribus Pasce oues meas Igitur consilio clericorum et adsensu fidelium meorum monitis quoque et precibus karissimi nostri Brunonis abbatis Deruensis cenobii ubi requiescit corpus reuerendi Bercharii tradimus quadam altaria eidem loco perpetualiter possidenda a fratribus qui ibi Deo famulantur sub prepositi regula in salutem predecessorum et successorum meorum in spem etiam remissionis delictorum meorum Et hec est traditionis eius conuentio ut moriente uicario alius a monachis oblatus succedat sine aliqua muneris acceptione Sacerdotes uero ipsis altaribus deseruiunt ad nostram sinodum concurrant et sinodalia constituta persoluant Ne tamen alicui uideatur onerosa huius largitionis donatio quasi insperate ac fortuitu nobis acciderit predicti cenobii familiaritas nouerit pro certo nostros predecessores sancte Trecorum ecclesia pontifices eidem loco maxima inhesisse familiaritatis beniuolentia prouocatos tam ingenti nobilitate loci quam meritis habitantium deuotissime inibi Deo famulantium Quod hactenus liquido patet donis confirmationibusque litterarum datarum eidem cenobio ab ipsis uidelicet Ansegiso Vualone Milone Manasse Fromundo Mainardo item Fromundo et Hugone Parisius cui ego successi Horum omnium exempla sequenti ego nosterque clerus domui Dei obtulimus prout possibile fuit fundamento ab ipsis locato Nomina altarium hec sunt Alneti Domni Martini Sancti Leodegarii Sancti Augustini Aremberticurtis Verceuls ad Orantem Montem Carcereicurtis Ad confirmandam uero huius rei largitionem manu nostram subscribimus et testibus idoneis subscribere precipimus Signum Stephani prepositi Signum Teoderici Signum Petri Signum Iosberti archidiaconi Signum Hunberti Signum Constantini Signum Nocheri archidiaconi Signum Iocelini Signum Hildradi Signum Arnulfi cantoris Signum Iocelmi Signum Fromundi Signum Ioannis camerarii Signum Girardi Signum Dodonis
