Charter Document - 05940063
| Charter Number: | 05940063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1074 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in Dei nomine Hugo sancte Trecassine ecclesia presul omnibus sancte Dei ecclesia fidelibus notificare uolumus quia donnus Bruno abbas ex monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli ubi beatus martir Bercharius requiescit uenit ad nos obsecrans humiliter ut altare unum situm in pago Rosnacense in honore Sancte Margarite sacratum sub persona cuiusdam clerici nomine Hingonis ei perpetualiter concederemus Cuius petitioni iuste adsensum prebuimus et eundem altare eidem loco concessimus pro remedio anime nostre et episcoporum antecessorum et successorum nostrorum Atque hoc priuilegium inde fieri iussimus ut nostris et futuris temporibus illud secundum Dei et sanctorum eius honorificentiam possideat regat atque gubernet tam ipse quam omnes successores illius salua tamen ordinatione episcopali Si uero iam dictus uicarius uita discesserit alius iterum ab abbate uel monachis electus proferatur et uicarius in prioris loco subrogetur Si quis autem successorum nostrorum hoc opus pietatis et misericordie a nobis constitutum destruere uoluerit sit alienus a Christo et resurgens in iudicio duplici contritione conteratur corporis et anime Et ut priuilegium firmum et stabile omni tempore permaneat manu propria subter firmauimus et clericorum nostrorum manibus confirmauimus et nominibus annotatis roborauimus Actum Trecis ciuitate in capitulo Beatri Petri anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo quarto regnante Philippe Francorum rege septimo anno regni sui S Hugonis episcopi S Otberti presbiteri S Stephani prepositi S Gosberti presbiteri S Vuidonis archidiaconi S Iosberti presbiteri S Raineri archidiaconi S Odonis diaconi S Anselli archidiaconi S Burchardi diaconi S Gosberti archidiaconi S Constantini diaconi S Demetrii archidiaconi S Girberti diaconi S Arnulfi cantoris S Herfredi subdiaconi
