Charter Document - 05940062
Charter Number: | 05940062 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1050 - 1059 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Ego humilis Fromundus auguste Trecorum pontifex ut ipse disposuit magnus et omnipotens rex presentibus et futuris notum esse cupimus quod uenerabilis abba Bruno ex sanctorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii martiris monasterio ad nos uenit supplicans mansuetudini nostre ut cuidam altari quod est in uilla que dicitur Puellare monasterium largiremur libertatem Est autem illud altare in honore sancte et perpetue uirginis Dei genitricis Marie ubi quondam plurimarum extiterat congregatio uirginum In quarum loco monachos sub iugo abbatis predicti loci ordinandum esse constituit et idcirco maxime libertatem poscit ut inibi seruientes Deo nulla turbare posset inquietudine Huius ergo peticionem quia Deo placitam esse credidimus suscipere dignum duximus et quod petiit cum fidelium nostrorum clericorum et laicorum consensu libenter concessimus ipsamque ecclesiam cum altari ab omni consuetudine uel redhibitione liberam esse reddidimus salua tamen ordinatione pontificali eo tenore ut unoquoque anno in sanctorum omnium festiuitate persoluant duos solidos mihi successoribusque meis Quod si quis clericus aut laicus uiolare presumpserit diuina ultione cum Dathan et Abiron prostratus obligationi subiaceat anathematis nisi resipuerit et ad emendationem uenerit Que constitutio manibus est roborata nostris eamque roborandam tradidimus archidiaconis et clericis nostris simulque confratribus nostris episcopis Actum Trechorum ciuitate publice pridie kalendas Mai regnante Henrico Francorum rege Ego Fromundus firmaui hoc priuilegium cum laude fratrum nostrorum et eo tenore ut ex cunctis diebus uite mee pro me et fratribus nostris unoquoque mense in conuentu duas missas celebrent Cum uero defunctus fuero elemosina et mei memoria ut ex uno abbate eiusdem loci apud ipsos fiet Signum Fromundi presulis Signum Vualteri leuite Signum Raineri prepositi Signum Milonis leuite Signum Anselli archidiaconi Signum Odonis leuite Signum Raineri archidiaconi Signum Dauid leuite Signum Henrici presbiteri Signum Iterii leuite Signum Herberti presbiteri Signum Letaudi leuite Signum Rainoldi presbiteri Signum Giroldi leuite Signum Otberti presbiteri Signum Bernardi leuite Signum Arnulfi cantoris Signum Drogonis subdiaconi Signum Alegregii presbiteri Signum Arnulfi subdiaconi Signum Arnaldi presbiteri Signum Vuarneri subdiaconi Signum Goberti presbiteri Signum Bernerii subdiaconi Signum Gisleberti presbiteri Signum Constantini subdiaconi