Charter Document - 05940057

Charter Document - 05940057


Charter Number: 05940057
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1035 - 1049
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater Milo Dei gratia abbas manifestum esse uolo fidelibus uniuersis tam presentibus quam futuris qualiter concessimus Bosoni iuueni precariam quam pater eius Elbertus tenuit in uilla Corcellas sub eodem scilicet censu id est ii solidos quem pater eius inde soluerat Iste enim Boso nobis tribuit mansum unum sine ulla aduocatione in uilla scilicet Valentiniaco et ancillam unam cum duabus filiabus suis deprecans ut ei societatem nostram annueremus Dedimus uero ei predictam terram tali conuentione ut solummodo tempore uite sue eam teneret et post finem suum ad Sanctum Petrum solide ac quiete remaneret Si autem abbas huius loci alicui ipsam terram dare uellet super heredem istius Bosonis si haberet nemini concedere liceret Si uero suus heres emere negligeret abbas illius temporis cuicumque uoluisset dare posset Quod consilio fidelium nostrorum nobis placuit et sicut petiit has ei inde litteras fieri iussimus manu nostra et fratrum firmatas S domni abbatis Milonis S Vuandelgeri S Hingonis decani S Alberti S Deodati S Goberti S Tebaldi S Vuiteri S Hingonis S Seiardi Facta et tradita est hec cartula presente comite Waltero et matre eius Petronilla ii idus Iunii