Charter Document - 05940056

Charter Document - 05940056


Charter Number: 05940056
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1035 - 1049
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Dei prouidentia abbas Milo presentibus et futuris fidelibus celestis gratie munus Quidam noster fidelis uillicus Letaudus nomine ueniens ante presentiam nostram ostendit quomodo tenebat in uadimonio quendam nostrum molendinum pro tribus libris denariorum atque deposcens ut nostra et fratrum laude dum uiueret ob prescriptas libras detineret Cuius petitionem fratris cum nostris fidelibus audientes nequaquam ut ei adsensum preberemus laudauerunt Qui perpendens non fieri precatus est ut terciam partem illius molendini reciperemus et de suo insimul unam libram acciperemus ista ratione ut sibi et cuidam suo filio quem elegerit aliam terciam relinqueremus dum uiuerent Hoc itaque nostri fratris cum fidelibus bonum esse iudicantes accepta ab eo una libra preter olim habitas iii libras tradidimus ei et filio eius terciam partem molendini ea conuentione ut post finem eorum ad nos reuerteretur Conuentio denique hec ut stabilis consistat neque quis tortitudinem uel uim eis inferat postulauit exinde testimonia litterarum nostra manu firmata et fratrum S domni Milonis abbatis S Vuandelgeri S Deodati S Seiardi S Hingonis S Gotberti S Hingonis S Vuiteri S Neuelonis S Nocheri S Hepelini S Manasse