Charter Document - 05940055
| Charter Number: | 05940055 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1035 - 1049 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Dei prerogatiua Milo abbas undequaque fidelibus salutem Conuentionem quam cum quodam milite Wuermundo nomine habuimus necessarium duximus manifestam fieri fidelibus uniuersis Venit enim supradictus miles cum ceteris placitoribus suis obnixe petens ut quod in Torciarci curte hereditaria antiquitate tenebamus ei prestaria uice concederemus Quam ipse duobus iugeribus dotauit Sicut antiquaria consueuit fieri per singulos annos nobis duos solidos reddens in festiuitate Sancti Bercharii patronis nostri Nos ergo petitionibus eius annuentes ei concedimus successorique suo nomine Machario et cuidam altero ut postmodum nobis reddatur absque cuius uis contradictione Et ut hec cartula firma et inconuulsa permaneat nostris eam caracteribus subter signauimus fratrumque nostrorum nominibus titulauimus S domni Milonis abbatis S Wandelgeri S Deodati S Seiardi S Hingonis S Gotberti S item Hingonis S Witeri S Neuelonis S Nocheri
