Charter Document - 05940054
| Charter Number: | 05940054 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1035 - 1049 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego gratia Dei abba Milo Notificare uolumus fidelibus Dei presentibus et futuris qualiter operamur in ecclesia Dei cui presidemus Quidam iuuenis ex nomine Kalo uenit ad hanc Dei ecclesiam in sanctorum apostolorum Petri et Pauli Christique martiris Bercharii honore consecratam petens ut traderetur ei sacer habitus religionis et ipse hanc Dei ecclesiam totius hereditatis sue que ex matre sua sibi contingebat quoniam unicus extitit eius filius faceret heredem Cuius petitionem non spernere duximus si pater eius adueniret et huius rei laudator fieret Hoc autem idcirco dicebamus quia predictum iuuenem sine patre suo ista petentem uidebamus Cum uero in hac petitione persisteret detinuimus eum ab viii kalendis Martii usque ad kalendas Augusti et oculis que postulabat preferentes et pro modulo nostro ei omnem humanitatem exibentes ac eius patris aduentum prestolantes Tune pater aduenit quomodo res eius erant que tradebat ostendit et quodam tenore laudauit Hec sunt autem uillarum nomina quo illius consistit hereditas Macerias Carus Locus Absomna Augias Nogiacus Mons Lutonis Laudauit namque hac conuentione pater eius Neuelo ut quod Vuarnerus socer suus huius filii sui auus tam ex terris quam ex seruis dederat in beneficio ex se dum uiueret sui tenerent homines et post finem suum absque suorum aliorum filiorum contradictione ac militum qui presentialiter tenebant hic possideret Dei et sanctorum locus De illo quidem quod tenebat in dominio hoc est ad Macerias et Carum Locum medietatem omnium tam de ecclesiis quam de seruis terris et siluis pratis et aquis Deo et sanctis ad presens pro filio laudauit ac post decessum suum ut prediximus aliam cum tota libertate consignauit Predia etiam in Tornodorensi habebat quorum medietatem quam hic suus filius solidam possidebat Deo presentialiter cum filio concessit et ex alia medietate quantum ab inuasoribus redimeret iterum sanctis medietatem tribuit et post suum finem similiter totam Hanc rationem ostendimus multis et cuncti qui adfuerunt fieri statuerunt Nos denique per hanc conuentionem fratre suscepto decreuimus adsignare uniuersa scripto S Vualteri comitis qui hec ordinauit et statuit S Petronille matris eius S Hilduini S Neuelonis patris fratris Kalonis S Vuiteri S Vuidonis archidiaconi S Tecelini S Raineri clerici S Rainardi S Rineri laici S Milonis S Bernardi S aliorum multorum S Huncberti
