Charter Document - 05940053
Charter Number: | 05940053 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1050 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum esse uolo fidelibus cunctis ego Walterus comes Breonensis quod pulsatus ex suggestione monachorum in Requiniacacurte degentium atque animatus exhortamine fidelium meorum pariterque amore loci ipsius Requiniace curtis quem uehementer optabam sublimari Beato Leodegario martiri et glorioso pontifici cuius honori in predicto loco constructa habetur ecclesia omnes consuetudines et iusticias quas in eius terra accipiebam hac diffinitione donaui ut deinceps non ego neque quisquam heredum meorum in ipsius terra tam in ea quam iam possident monachi quam in ea que in future ab eis possessa fuerit quandiu illo in loco desseruient Deo eidemque martiri et pontifici glorioso sub monastics religionis habitu ullam iusticiam facia aut consuetudinem accipiat Scilicet bannum infracturam coruadam carroperam opus ad castellum uel aliam quamlibet consuetudinem neque nos neque quisquam hominum accipiat sed sint quieti et ipsi et homines eorum et terra cum habitatoribus eius et protecti ab inquietudine mei comitatus Si uero homines eorum mihi uel allii cuipiam tortitudinem habuerint factam primum fiat clamor ad ipsos nemoque ex ministris meis de eis facia iustitiam nisi ei monachi refugerint facere eam Ergo ut semper sint memores nostri et antecessorum nostrorum monachi loci ipsius ego et mater mea nomine Petronilla ecclesiam Sancti Leodegarii ex seruitute episcopi liberauimus duobusque mansis quorum unum est retro eandem ecclesiam atrio inherens alterum uero modicum longius ex altera parte uille cum consuetudinibus donauimus pratum de prope situm quod Putiolus dicitur similiter adtribuimus Et ne aliquando hec traditio mea infringatur litteris eam describi precepi et subnotatione nominis mei eorumque quibus presentibus gesta est roboraui Simulque anathema hoc modo subdi feci Auctoritate Dei patris et filii et spiritus sancti et Beate Marise uirginis et Sancti Petri apostoli et Sancti Leodegarii martiris et omnium sanctorum Dei maledicimus ilium qui hoc testamentum infregerit ita ut in flammis inferni ardeat sine fine nisi penituerit congrua satisfactione S Walteri comitis S Beroardi S Letaldi comitis Cereiaci S Alulfi S Ioslenci S Constanii prepositi S Bosonis S Constantii filii Humberti Actum est hoc publice Requiniace curtis et positum super altari Sancti Leodegarii per manus Vualteri comitis iiii feria Pentecosten viii idus Iunii eodem anno quo papa Leo ecclesiam Sancti Remigii Remis Domino dedicauit necnon Henrico rege in regno Francorum regnante