Charter Document - 05940052
Charter Number: | 05940052 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Ego Dei clementia Leo humillimus papa uolo ut agnoscant fideles uniuersi sancte huius Leuchorum sedis qualiter abbas Milo ex Sancti Bercharii monasterio meam adierit presentiam petens ut cuidam altari sue ecclesia libertatem pro Dei amore cuius seruitium illo disponebat ordinare traderem Est autem ecclesia ilia super Blesam fluuium in uico qui dicitur Villa in qua monachos ad seruiendum Deo decernebat instituere Quod ostendens meis et huius Dei ecclesia filiis clericis seu laicis censuerunt ut eius petitioni preberem adsensum quatinus ipse abbas et congregatio ac successores eorum pro mea paruitate siue successoribus meis semper precentur Domini misericordiam Quorum consilium amplectens concessimus omnem libertatem predicte ecclesia ut inibi habitantes monachi absque ulla emptione altare Sancti Mauricii ad honorem dicatum perpetualiter possideant propter quod capellanus qui curam animarum Ville habuerit sinodum atque concilium preuideat censumque persoluat Quando uero alius successerit oblatus a monachis absque ulla seruitute locum tenebit Si quis ergo presumpserit hec ullo modo transgredi que predicto indulsimus locello sciat se anathematis innodatum uinculo Qui uero illis largitatem fecerit aliquam a piissimo Domino nostro Ihesu Christo multiplicia consequatur et uite eterne particeps effici mereatur Vt autem hoc opus pietatis nostre consistat semper inuiolabile manu mea ac domnorum pontificum cum clericis ac laicis qui adfuerunt censui esse roborandum Ego Leo sancte catholice et apostolice ecclesia papa presul Tulli confirmaui S Halinardi Lugdunensis archiepiscopi S Eurardi Treuerorum archiepiscopi S Vlrici archidiaconi S Iohannis Portuensis episcopi S Vualteri decani S Alberonis Mettensis episcopi S Vuarneri decani S Vuidonis Leuchorum primicerii S Duranni presbiteri S Stephani archidiaconi S Alberonis S Alberonis archidiaconi S Rotberti S Rodulfi archidiaconi S Milonis abbatis S Lanberti archidiaconi S Alberti prioris S Vuidrici archidiaconi S Hingonis S Vuandelgeri Ego Petrus sancte Romane ecclesia diaconus bibliothecarius et cancellarius subscripsi Ego Johannes subdiaconus scole cantorum subscripsi