Charter Document - 05940051

Charter Document - 05940051


Charter Number: 05940051
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1021
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ego in Dei nomine Frotmundus sancte auguste Trecorum ecclesia presul Notum esse uolumus omnibus Christi fidelibus scilicet tam futuris quam presentibus nos propter nostrorum magnitudinem criminum diluendam abbati et fratribus sanctorum apostolorum Petri et Pauli Deruensis monasterii ubi requiescit sanctus martir Bercharius et Sancta Theodosia uirgo quoddam dedisse altare Scimus enim procul dubio minuenda crimina nostra si seruorum Dei multiplicemus stipendia quibus freti Domini sagatius frequentent seruitia Damus itaque eis et in asternum datum uolumus altare in honore Sancti Remigii sacratum de capella que est sita in pago Pertensi iuxta fluuium Vigere prope monasterium iamdictum Verum ea ratione ut tam tempore uite nostre quam post solutionem carnis nostre pro nobis ad Dominum preces dignentur fundere Sicque predictum altare ab omni teneant seruitio liberum excepto pontificali censu uidelicet quatuor denarios festiuitate Sancti Remigii Nullusque successorum meorum hoc uiolare presumat donum pro remedio salutis nostre Dei fidelibus collatum Quod si quis successorum meorum uel quilibet hominum hoc infregerit donum anathematis uinculo ex nomine sancte trinitatis dampnatur et omnium sanctorum Dei maledictionibus feriatur nisi resipuerit et fratribus dictis satisfecerit Et ut stabilius hoc largitatis haberetur munus manibus propriis illud firmauimus et aliorum firmari auctoritatibus ecclesia mandauimus Actum Trecorum ciuitate publice sub die septimo idus Aprilis regnante Rotberto rege anno xxv S Fromundi episcopi S Heriberti archidiaconi S Constantii presbiteri S Rataldi archidiaconi S Letaldi diaconi S Henrici presbiteri S Iohannis diaconi S Ragenaldi presbiteri