Charter Document - 05940050

Charter Document - 05940050


Charter Number: 05940050
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1010 - 1035
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Dudo Dei misericordia abba Notum uolo esse nostris fidelibus tam presentibus quam futuris qualiter ad nos uenerit quidam laicus nomen habens Alelmus et rogauerit sibi a nobis dari quandam Sancti Petri Sanctique Bercharii sortem in uilla nomine Carma iacentem Ipse quidem eandem tenuerat terram sed non nisi per ministerialem nostrum et sub censu duorum solidorum Talis denique fuit eius postulatio ut a censu alleuiaremus et sibi et duobus heredibus nostra manu daremus Cuius petitione quia cum posse uidimus nobis prodesse et ut in omnibus familia sanctorum suprascriptorum pro suo posse adiuuaret suscepimus et illam terram sub censu octo denariorum dimisimus et secum duobus heredibus concessimus et sic post decessum eorum sine aliqua contentione eam reciperemus Si uero statutum terminum consul preteriret aut ministrali illius temporis iustitiam faceret aut si nollet terram relinqueret Solutionem census in Sancti Remigii festiuitate statuimus Et hoc ut inconuulsum maneat et nostri nostrorumque testimonii fratrum haberet litteras de x solidis paruitati nostre seruunt S domni Dudonis abbatis S Deodati S Tebaldi S Benzonis S Hingonis S Alberti S Milonis