Charter Document - 05940048

Charter Document - 05940048


Charter Number: 05940048
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1010 - 1035
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quidam iuuenis miles Vuido nomine defertur ad tumulandum huic Sancti Petri Sanctique Bercharii loco Quem secundum petitionem eius matris sicut ante patrem et antecessores eius suscepimus facientes pro eo ut potuimus Ergo pro eo dederunt mater et fratres eius qui adfuerunt predictis sanctis unum mansum in uilla nomine Eschaus et omnem debitum ipsius mansi id est coruadam et totum usum pascue aque silue duosque seruos et unam seruam S Dudonis abbatis S Deodati S Vuandelgeri S Tebaldi S Goberti S Nocheri