Charter Document - 05940046

Charter Document - 05940046


Charter Number: 05940046
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1002
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Ihesu Dum fragilitas seu casus humani generis ultimum uite terminum semper pertimescat necesse est ut ad sui custodiam anima semper uigilet ne inprouisa mors ueniens carnis nostre habitaculum inrumpat et quem inparatum et dormientem inuenerit extinguat Vnde quicumque anime sue salutem cupit habere oportet ut de rebus propriis semet ipsum studeat redimere Idcirco ego Seiardus non ignobilis genere notum esse uolo omnibus fidelibus quod cogitans de salute anime meas et uxoris mee Raingardis et filiorum Aleranni et Rodulfi et adiutorio antecessorum meorum dedi apud locum Sancti Petri et Sancti Bercharii martiris Deruensis cenobii ancillam unam nomine Gislam filiam de Gurzione his conditionibus ut si masculi ex ea nati fuerint iiii denarios si uero femine duos soluant S Seiardi qui hanc cartulam iussit fieri S Aleranni filii eius S item Roberti S Rodulfi filii eius S Teodeberti S Roberti prepositi Actum apud castellum Barrum publice xiii kalendas Octobris inperante Ottone in regno Saxonum Roberto in regno Francorum