Charter Document - 05940045
| Charter Number: | 05940045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1010 - 1031 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Dudo in Dei nomine abbas Deruensis cenobii omnisque congregatio Sancti Petri Sanctique Bercharii Notum esse uoluus omnibus sancte Dei ecclesia fidelibus quod quatuor nostri homines uidelicet Vualo Boso Eto et Vuiuelannus de Vulfinicorte uenientes ante nostram presentiam dederunt nobis seruitium petieruntque nobis dari sibi terram de Tesauro que coniacet in fine Vulfmicorte ad censum soluendum Est autem census iii solidos denariorum Quod nos petitioni eorum libenter annuimus dedimusque eis supra memoratam terram ut ipsi teneant et post ipsos duo heredes ipsorum Et si aliquando censum neglexerint soluere aut isti qui nunc sunt presentes aut illi qui futuri sunt reddant per legem et sic operentur terram suam Et ut hec carta firma permaneat manu domni abbatis et omnium fratrum subter eam firmauimus S domni Dudonis abbatis S Seiardi S domni Rodulfi S Aremberti S domni Vualteri S Riboldi S Rainoldi S Bertranni
