Charter Document - 05940044

Charter Document - 05940044


Charter Number: 05940044
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1010 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Dudo abbas simulque tota congregatio fratrum ex cenobio Sancti Petri Sanctique Bercharii Notum fieri uolumus omnibus Dei fidelibus tam presentibus quam futuris qualiter quidam honorabilis uir Constantius nomine ueniens ante nostram presentiam petiit sibi quendam molendinum situm super fluuium Albam cum terra trium dierum Concessimus ergo ipsi et uxori eius cum uno herede acceptis ab eo libris denariorum duabus pro exenio ea ratione ut per succedentia tempora tam ipsi Constantius uidelicet et uxor eius Hildegardis nomine quam eorum heres teneant atque possideant Tantum ut omni anno festiuitate Sancti Bercharii denarios duodecim persoluant Quod si neglexerint censum in duplum restituant tantum Legem uero aliam pro hoc non facient sed habeant quiete sine ulla seruitii redibitione Salictum etiam in circuitu constitutum concessimus ut cetera Et ut hec nostra traditio fixa permaneat manibus nostris firmari atque roborari decreuimus S Dudonis abbatis S Aremberti S Rodulfi S Seiardi qui hanc cartam scripsit S Vualteri S Bertranni S Rainoldi S Stephani S Deodati S Drogonis S Neuelonis S Nocheri S Germundi S Hingonis S Alberti S Teodonis S Balduini S Ingelberti comitis fratrisque eius Vuidonis qui hanc cartam fieri consenserunt S Beroaldi S Roberti S Vuarneri S Vualteri S Leuthesi S Ioscelini S Teubaldi S Baionis S Vuarneri S Vuiteri Actum Deruo publice regnante Roberto rege in Francorum regno