Charter Document - 05940043
Charter Number: | 05940043 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1010 - 1035 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte trinitatis patris et filii et spiritus sancti Ego Dudo beatorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii Deruensis cenobii gratia Dei abbas Notum esse uolumus presentibus et futuris qualiter Dudo uicecomes qui hominibus nostre ecclesia constitutis in loco qui Velcenia nuncupatur plurimas et graves tortitudines intulerat tortitudinem suam recognouerit et correxerit Cuius satisfactionem suscipientes ut eum ad custodiendam et tuendam Sancti Petri familiam beniuolum redderemus tercium placitum de hominibus Sancti Petri ad eandem potestatem uel cenie pertinentibus ei pro augmento donauimus ut quoniam de septem mansis quos ibi a domno Herberto quondam comite nostra suscepit ecclesia nichil accipiebat eo quod ipsa terra libera et immunis antiquitus ab omni seruitie usque nec perseueret ut ipsam quoque sicut et aliam terram pro hoc augmento tueretur atque defenderet Concessimus etiam ei ut si a nobis aut a prepositis uel ministralibus nostris ad aliquam iustitiam faciendam inuitatus in placito sederit terciam partem iusticiarum accipiat Ea tantum interposita ratione ut si terra mansionariis uel cultoribus uacuata in nostra dominica manu redierit nichil se illic accepturum nouerit quandiu in nostre proprietatis dominio permanserit Et ut hec conuentio inuiolabilis et inconuulsa permaneat manu propria fratrumque nostrorum ac fidelium subter firmari curauimus S Dudonis abbatis S Rainoldi prepositi qui his conuentionibus interfuit S Haldoeni S Rodulfi decani S Godonis S Germundi monachi S Stephani S Erlemundi S Dudonis uicecomitis S Fulberti S Acelini militis S Witeri S Rogerii de Mareolo S Eirulfi S Simonis Sparnaci S Gilduini S Heriberti monachi et decani Altiuillaris monasterii S Otgeri monachi ipsius loci