Charter Document - 05940041

Charter Document - 05940041


Charter Number: 05940041
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restoration
Date: 0996 - 1026
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Ingelbertus gratia Dei comes Diuinis iussionibus nos parere credimus cum assuescimus horrere monimenta peruersorum ac inlustrium uirorum clarissima gesta corde condita indesinenter reuoluerimus Namque scelestorum sectari nefaria execrandum celibum uero fortia uirtutis est opus Assectator enim probrorum fiat necesse est heres mortis et maledictum lustitie uero obtemperator baud creperum quin fiat uite et benedictionem Ergo ut caueamus alterum alterum quoque amplecti ualeamus dum in hac seui equoris fluctuatione iactamur satagamus uitare sirenarum mortiferas cantilenas ut portum quietis recte petere et in sinu Abrahe quandoque ualeamus requirescere Quod sagaciter complere ualebimus si et que sunt ab antecessoribus nostris male acta refutauerimus et que recte imitari non neglexerimus Verum more rumpentes uerborum quo tendat nostra intentio breui pandemus epilogo Deruense monasterium sub nostra tuitione satum satis est notum Quod quondam Ingelbertus comes predecessor noster uariis infortunatum euentibus ob timorem et amorem Dei sublimissime releuauit Plura quoque peruasa restituit Cuius nos intentionem ob prelibata superius nitentes subsequi quoniam momento nequimus eundem locum paulatim libertare atque sublimare Deo annuente molimur Igitur notum sit omnibus sancte Dei ecclesia fidelibus presentibus et futuris quod congregatio Sancti Petri Sanctique Bercharii eiusdem loci ante nostram accedens presentiam petiit ut uillam Dudiniacicortis quam dicunt etiam Sancti Christofori inmunem ab omnibus redibutionibus quas nobis per singulos annos persoluere cogebatur redderemus Quorum petitioni libenter annuentes concessimus ut ab hodierna die et deinceps neque nos ipsi uel successores nostri aut aliqua potens persona seu aliquis nostrorum ministerialium in eadem uilla omnino aliquid auferat aut quasi pro usu uel consuetudine repetat sed quicquid nobis tribuebatur totum Sancto Petro et Sancto Berchario concedimus ad usus fratrum ibidem Deo obsequentium id est carropera et opus ad castellum illud etiam quod pro defensione exigebatur Sintque omnia sub ditione abbatis et fratrum constituta Quod si quis prophanus ausu nefario hec infringere decreta presumpserit in primis iram Domini Sabaoth incurrat deinde opprimatur indesinenter septeno morbo toties peccatis Cain adiecta necne lepra Naaman Siri Sitque pars eius cum luda Anania et Saphira et scelestissimo Simone Finisque eius sit finis rebellium Domini Datan et Abiron nisi se ueraciter recognoscat et ad perfectam emendationem ueniat Et ut hec karta a nobis successoribusque nostris inconuulsa per succedentia tempora conseruetur manu nostra manibusque fidelium nostrorum roborari decreuimus S Ingelberti comitis qui hanc kartulam fieri iussit S Adeledis comitisse S Guntardi S Vuarneri S Bernardi S Gocelini Actum Breona castello regnante Rotberto rege iubente Christo in Christo Francorum