Charter Document - 05940038
| Charter Number: | 05940038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1010 - 1035 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod ego Dudo Deruensis cenobii gratia Dei abba quandam feci prestariam illustri uiro comiti uidelicet Isembardo de quadam uilla nostram que Blungiscortis dicitur in comitatu Breonensi sita super fluuium Vigeram quam olim ipse pro remedio anime dilectissime coniugis sue Heluidis nomine Sancto Petro Sanctoque contulit Berchario Villam scilicet cum ascclesia terris cultis et incultis et pratis Et nunc quia fidelis noster uidetur existere et nostras promittit se defensorem esse familie permitto cum consensu fratrum nostrorum eandem uillam possidere sibi et duobus suis heredibus uxori scilicet et filio eius Isembardo Ea tamen conditione et respectu ut per singulos annos in festiuitate Sancti Bercharii duos persoluat solidos denariorum ut si fortassis hodie aut eras aliquis suorum sequacium hoc infringere uoluerit census iste cum obmutescere facia et ecclesia Dei per hunc censum recuperare ualeat Testes uero qui huic conuentioni interfuerunt subscribuntur S domni Dudonis abbatis S Isembardi comitis S Milonis monachi S Isembardi filii eius S Vuandelgeri S Teobaudi S Nocheri S Vualteri de Ponte S Hingonis S Herladi
