Charter Document - 05940037
Charter Number: | 05940037 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1035 - 1049 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sanctas et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Notum sit cunctis ecclesia filiis tam modo degentibus quam futuris quod ego Manasses consulatus Rosnacensis aduocatus filiusque meus Isembardus desiderantes aliquam in resurrectione particulam cum sanctis ac fidelibus habere quam fluxa terrene dignitatis fragilique potentia degrauati diuinis cultibus libere uacare non possumus nostrarum transgressionum maculas dignis orationum fructibus tergere cupientes iuxta illud euangelicum Date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis ecclesiam que in eodem castro sita est maiorum nostrorum facultatibus stabilitam regularibusque canonicis ad seruiendum Deo traditam nunc autem a Vuidone apostata qui monachili habitu relicto et clericali usurpato eidem ecclesia preerat repudiatam ceterisque canonicis penitus desolatam ad laudem et gloriam Sancte Dei genitricis Marie necnon et beatorum apostolorum Petri et Pauli Sanctique Bercharii Deruensis ecclesia monachis fauente Mainardo Trecassine ecclesia pontifice suoque clero consentiente cum uniuersis appendicitiis ad eamdem ecclesiam pertinentibus eadem qua prius libertate canonicis data fuerat tradimus atque in perpetuum concedimus Vt autem traditio nostra stabilis et inconuulsa permaneat presentium personarum subnixa stipulatione firmamus S Manasse S Dudonis uicecomitis S Isembardi filii eius S Rotgerii S Teobaudi S Milonis S Hildradi S Vualterii S Milonis S item Vuauterii de Ponte S Deodati S Ebroini S Herlaii S Landrici