Charter Document - 05940036
Charter Number: | 05940036 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1027 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summi Dei Ego Stephanus diuina fauente prouidentia Notum esse uolo omnibus presentibus et futuris quod Dudo abbas monasterii Deruensis cunctaque congregatio eiusdem loci petierunt nostram munificentiam ut quasdam uillas sui iuris nostris infestationibus oppressas ob amorem Dei et salutem nostram et ut delectabilius pro nobis Domini misericordiam exorarent his oppressionibus subleuaremus Sunt autem hec nomina uillarum Ratgisicortis et Vallis que et Milperarius dicitur cum appenditiis suis Quorum petitioni cum consilio nostrorum fidelium libenter annuentes decreuimus atque statuimus ut nullus fidelium nostrorum tam nostris quam successorum nostrorum temporibus aliquam uiolentiam aut iniustitiam quasi pro consuetudine inferat neque uenatores neque alia quecumque persona quocumque modo sibi ipsi receptaculum uel pastum equorum aut canum requirat Quod si quis arrepticius sua deuictus insania hoc nostrum decretum infringere presumpserit in primis iram Dei omnipotentis incurrat deinde quasi sacrilegus peruasa reddere cogatur Et ut hec auctoritatis nostre corroboratio inconuulsa et intemerata per succedentia tempora permaneat manu nostra fideliumque nostrorum roborandam sanximus S Stephani S Bosonis de Flamereicurte S Richeri S Rogeri S Tecelini S Amalrici S Engelberti S Hugonis fratris eius