Charter Document - 05940035

Charter Document - 05940035


Charter Number: 05940035
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1025 - 1075
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Tecelinus uicecomes Rosniacensis tam presentibus quam futuris filiis ecclesia Considerans mecum uite qua uiuimus cotidianos defectus et quo diutius putantur uicturi eo celerius nonnullos rapi dignum duxi consilium capere quo post mortem transitoriam mortem uitarem perpetuam Vnde me contuli ad sollertiores diuini eloquii quorum consilio nullum bonum potius quam elemosinam a sacra scriptura cognoui approbari Huius quoque deprehendi multa genera existere eam tamen super excedere que confertur locis diuino cultui mancipatis ubi quo magis cotidiana perpetuatur oratio eo ut ita dicam cotidiana benefactoribus accrescit recompensatio Inito itaque consilio cum amicis meis statui quendam iuris mei fundum Deruensibus cenobitis tradere Qui fundus ex uxoris mee parte ad me noscitur peruenisse ac apud eos hoc pretio michi prebendam coemere persoluendam abhinc michi tali ratione Pauper inibi mei uice eadem stipe sustentabitur donec michi filius a Domino detur qui ibi si michi Deus inspirauerit sub monastico ordine perpetuo Deo deseruiat et paupere absoluto prebendam ipse recipiat Ego etiam et coniux mea ibidem sepeliamur nec quicquam ultra a nobis pro sepultura queretur nisi forte sponte nostra aliquid super addatur Dicendum est ergo precium quo tantum mercati sumus beneficium Partem nostram in ecclesia Sancte Margarite in capitibus hominum et terris et in omnibus que ad eam pertinere uidentur ab hodierna die sub Sancti Petri et Sancti Bercharii redigimus potestatem sicut antecessores nostros et nos ipsos hue usque certum est tenuisse Cui dono si quis quod absit uel ego uel heres meus uel quilibet alius refragari templet non solum quod cupit non euendicet sed insuper conuictus uiginti libras auri persoluat ut ecclesia Dei quiete iure sua deinceps possideat