Charter Document - 05940034
Charter Number: | 05940034 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dispute |
Date: | 1027 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri uolumus omnibus Christi fidelibus quoniam ego Dudo licet indignus abbate Deruensis breuiarium studui facere de territorio Blesensi quod est sanctorum apostolorum Petri et Pauli et uenerandi martiris Christi Bercharii qualiter ad defendendum et bene ab hostibus custodiendum Stephano de Iunciuilla commissum sit Quapropter Engelbertus comes Breonensis habens quandam sororem nullius adhuc iuncta conubio cupiensque eam tradere alicuius ualentie potentieque uiro placitum inde habuit cum supra memorato Stephano copulans eam illi uinculo maritali Hac itaque ratione idem Stephanus peroptans ab ipso aliquid extorquere proficuum sicut a tali ac tanto domno quesiuit et impecrauit illud tantillum aduocarie Blesensis pagi quod commissum fuerat Engelberto prenominato comiti Verum quia sibi parum proueniebat hec talis aduocaria uenit ad me ultra promittens Deo et Sancto Petro et mihi coram fratribus et multis aliis se deinceps melius defensurum terram illam nostram si sibi gratis aliquid concederemus Cuius confisi promissionibus annuimus ei per annum de pertinentiis ad eandem aduocariam xl arietes et totidem porcas sex prandia et carropera ad palos uirgasque ferendas ad opus castri sui hoc modo ut mane euntia in uesperis reuerterentur Concessimus etiam sibi de operariis ad laudem suorum et nostrorum hominum Eo tamen tenore hec omnia sibi iniunximus ut nichil aliud acciperet ibi Si autem in aliquo deuiaret amplius nullum ibi dominium ipse nec eius posteri haberent S Dudonis abbatis S Widonis comitis S Milonis monachi S Richeri S Vuandelgeri monachi S Tecelini S Engelberti comitis S Engelberti