Charter Document - 05940031
Charter Number: | 05940031 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0992 - 1000 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Berengerus gratia Dei abbas cum sibi creditis Notum esse uolumus tam presentibus quam et futuris fidelibus quod ueniens quidam miles Albuinus nomine ante presentiam nostram petiit a nostra mansuetudine dari sibi per commutationem unum mansum cum prato situm in comitatu Pertensi in uilla que nuncupatur Sclarons Cuius petitioni unanimiter assensum prebentes concessimus ei iam dictum mansum cum prato ea ratione ut quicquid alodii ad Summos Puteos ipse habebat aut ipsius exquiri posset nobis iuxta suam uoluntatem subderetur ita ut ab ilia die quicquid exinde facere uellemus liberum in omnibus potiremur arbitrium Hoc ergo facto uenit supradictus miles ante altare Beatri Petri apostoli et eundem superius memoratum mansum pro remedio anime sue et remissione peccatorum suorum ut ueniam in futuro consequatur nobis tradidit ita ut post discessum illius sine alicuius contradictione possideremus Postea petiit ut si post discessum illius a nobis aut posteris nostris alicui fortassis uisum fuerit donare heredes illius redimendi a nobis licentiam haberent eo pacto ut annis singulis festo Sancti Iohannis Baptiste xii denarios nobis et successoribus nostris persoluerent Et ut hec traditio firma et inconuulsa quot annis permaneat propriis manibus subter firmauimus S domni abbatis Berengerii S Niuonis decani S Rodulfi S Airardi S item Niuonis S Dudonis S Deodati S Vualteri S Albuini S Bertranni S Rainoldi S Lebaudi S Stephani S Odonis S Ribaldi S Baioli S Vuicardi S Aremberti S Romoldi S Arnulfi S Seiardi