Charter Document - 05940030

Charter Document - 05940030


Charter Number: 05940030
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0991
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ego in Dei nomine Manasses sancte auguste Trecorum ecclesia presul Notum esse uolumus omnibus sancte Dei ecclesia fidelibus qualiter Adso abbas Deruensis monasterii adiit clementiam nostram deprecans ut concederemus iam dicto loco tria altaria uidelicet de Laderciacacurte de Dodiniacacurte et de Requiniacacurte Cuius petitioni libenter adnuentes concessimus ipsi loco hec eadem altaria ut habeat atque possideat ea scilicet ratione ut exinde uicarios nobis proferat qui animas fideliter custodiant et si ipsi uicarii uita discesserint alii iterum proferantur salua tamen ordinatione episcopali Vt autem nullus eum inquietare presumat et hoc nostre auctoritatis priuilegium stabile permaneat manibus propriis firmare curauimus Actum Trecorum ciuitate publice sub die v idus Aprilis anno iiii regnante domno nostro Hugone rege S Manasses humilis Trecorum episcopus S Hadricus archiclauus S Constantius presbiter S Adroldus indignus archidiaconus S Fulco presbiter S Elisierdus leuita S Guaderannus presbiter S Ermengaudus leuita S Ermenardus presbiter S Salo leuita S Teudo presbiter S Rotbertus leuita S Alegrerius presbiter S Rainerus leuita S Aimo presbiter S Letericus leuita S Gaunuinus leuita S Odo subdiaconus S Eldricus subdiaconus Ego Garnerius leuita scripsi S Mainerus subdiaconus S Gislaudus subdiaconus S Tebaudus subdiaconus