Charter Document - 05940029
Charter Number: | 05940029 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0967 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Notum fieri uolumus uniuersis sancte Dei ecclesia fidelibus tam presentibus scilicet quam futuris quod quidam presbiter nomine Vualfridus ex Buxido ueniens ante presentiam monachorum Sancti Petri Deruensis monasterii petiit ut quandam terram ei commutare deberemus Placuit itaque nobis ut eius petitioni adsensum daremus et pro utriusque oportunitatis commoditate commutationis huius testamentum confirmaremus Dedimus igitur predicto presbitero ex terra Sancti Petri perticas in longum xxx in latum perticas xx in ipsa uilla que Buxidus uocatur Et ipsa terra designatas et apertas habet ex omni parte exterminationes sicut uideri et probari potest in presens et futurum tempus eo uidelicet tenore ut singulis annis soluat ad altare Sancti Petri censum in denariis solidos ii sicut inter nos et ipsum complacuit Dedit autem supradictus Vualfridus ad partem Sancti Petri de alodio suo terram arabilem secundum morem commutationis alterum tantum cum designatis exterminationibus suis intra ipsos fines uille que dicitur Buxidis coniacentibus Volumus autem ut ipse presbiter ipse et heredes sui eam teneant et iure hereditario absque ullius contradictione possideant Nullusque successorum nostrorum licentiam habeat uiolare aut infringere huius nostre commutationis firmitatem et firma omni tempore et inconuulsa permaneat constipulatione subnixa S Albrici prepositi S Gualteri S Adsonis monachi S Berengerii S Ragenarii S Angelramni S Romoldi S Vuilleri S Adremari S item Niuonis S Niuonis Ego Adzo cancellarius scripsi et recognoui Actum Deruo monasterio pridie kalendas Augusti anno xiiii regnante domno Lothario rege feliciter