Charter Document - 05940028
Charter Number: | 05940028 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in Dei nomine Adso Rosniacensis territorii comes presentibus et futuris fidelibus sancte Dei ecclesia et nostris Notificatum esse uolo quod alodium meum quod est in pago Pertense quod michi iure hereditario prouenit decreui dare ad locum S Petri ubi Sanctus Bercharius in corpore requiescit Scilicet in Tribus Fontanis et in Florneio et ad Villare et in loco qui dicitur Maisnils Super fluuium quoque Blesam in uilla que dicitur Malignicortis totum ad integram sicut est exterminatorum Sancto Petro dono trade transfundo quicquid scilicet in illis locis uisus sum habere in terris cultis et incultis siluis pratis mancipiis Si quis uero aut ego ipse aut aliquis de heredibus meis aut quisquam successorum nostrorum hoc testamentum infringere et quolibet modo ipsas res sibi usurpare ausus fuerit a Deo et a S Petro anathemate percussus intereat Vt autem hec nostra traditio per succedentia tempora inuiolabilis perseueret testibus qui interfuerunt corroborandum tradidi Ego Adso qui hoc testamentum fieri iussi et confirmaui S Ingelberti comitis S Vuiberti S Ysuardi comitis S Sigiberti S Rodulfi S Vualteri S Lantberti S Rimari Actum Deruo monasterio publice