Charter Document - 05940026
Charter Number: | 05940026 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heribertus Francorum comes inclitus Si aliquid ex propriis facultatibus nostris dum adhuc uiuimus et in hoc corpore manemus ad loca sanctorum in usus scilicet ac stipendia seruorum Dei condonamus eternam exinde retributionem a Deo nos promereri procul dubio in future non dubitamus Quapropter notum esse uolumus omnibus sancte Dei ecclesia tam presentibus scilicet quam futuris quia cum ad nostram notitiam peruenisset quod monachi Sancti Petri Deruensis monasterii ubi uidelicet gloriosus martir et beatissima uirgo Christi Theodosia corpore requiescunt uini penuriam sustinerent eorum angustie clementer compassi tractare diligenter cepimus quid ad supplementum indigentie ipsorum in hac parte eisdem loco conferre deberemus Quod cum sedulo animo uolueremus ad memoriam reduximus quoddam nostre proprietatis alodium quod adiacet in uilla cui Velcianas nomen est ut ipsum pro remedio anime nostre predicti loci fratribus Deo et Sancto Berchario deseruientibus traderemus Quod et fecimus cum consilio uidelicet Francorum procerum atque omnium fidelium nostrorum tam clericorum quam laicorum Res autem quas prefato monasterio tradidimus sitas uidelicet in supradicta uilla Velcianas nomine in comitatu Otminse speciali denominatione designamus Id est mansum unum indominicatum cum appenditiis suis quicquid uidelicet ibidem solida firmitate habere uidebamur id est uineas ad ipsum mansum aspicientes terre cultas et incultas prata siluam unam Et hec omnia sunt intra fines supradicte uille Velcianas adiacentia Hec itaque ad honorem Dei Sancto Petro Sanctoque Berchario in usus monachorum sibi seruientium summa deuotione et alacri uoluntate pro remedio anime nostre habenda tenenda possidenda contulimus et ipsis intercedentibus a Deo et peccatorum nostrorum ueniam et uitam consequamur eternam Ea siquidem interposita conditione ut monachi ibidem consistentes presentes uidelicet et futuri memoriam mei in omnibus diuinis officiis habeant cotidie unam misse celebrationem pro me faciant atque unum psalmum per singulas regulares horas persoluant et cum septem specialibus psalmis memoriam meam adiungant quandiu in hac uita mansero Post discessum autem meum anniuersarium obitus mei diem per singulos annos faciant Si quis uero postmodum aut ego ipse aut aliquis successorum meorum uel quelibet suspecta persona contra hanc nostre donationis traditionem insurgere et eam quodammodo infringere uel immutare uoluerit inprimitus iram omnipotentis Dei et Sancti Petri Sanctique Bercharii incurrat et in die iudicii a Dei misericordia alienatus cum Dathan et Abiron perpetuas inferni penas sustineat Et insuper regio fisco quadraginta auri libras inferat et quod repetit euindicare non ualeat Sed hec presens traditio per succedentia tempora firma stabilis et inconuulsa permaneat constipulatione subnixa Vt autem hec nostre donationis auctoritas omni tempore uigeat et inuiolabilem firmitatis obseruantiam habeat manu propria omniumque fidelium et amicorum nostrorum tam clericorum quam laicorum subter firmari et corroborari fecimus S domni Heriberti incliti Francorum comitis qui hoc testamentum fieri et firmari iussit S domni Odonis comitis sui S Vuilelmi S Ysuardi comitis S Niuardi S Vuatsonis S Richardi S Vuiberti S Heruiei S item Vuiberti S Odonis maioris S Sigiberti S Rimari S Vualteri S Vuidonis S Heriberti decani Altiuillaris S Constantii S Otgeri monachi ipsius loci S Gilduini Isti sunt firmatores et testes qui presentes fuerunt et hanc donationem cum aliis pluribus firmauerunt Actum Velcianis uilla publice regnante domno Lothario rege anno uicesimo septimo feliciter