Charter Document - 05940025
| Charter Number: | 05940025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0971 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in Dei nomine Gualo sancte Trecassine ecclesia presul omnibus sancte Dei ecclesia fidelibus tam presentibus quam etiam et futuris notum esse uolumus quia Adso ex monasterio Beati Petri ubi corpus requiescit Sancti Bercharii uenerabilis abbas et ceteri monachi ibidem Deo seruientes uenerunt ad nos obsecrantes humiliter mansuetudinem nostram ut duarum ecclesiarum altaria que sunt sita in comitatu Brigonenense unum scilicet in uilla que dicitur Summa Vera alterum uero supra fluuium Brah in honore Sancte Marie sacrata eis perpetualiter concedere dignaremur Quorum petitionibus adsensum prebuimus et supranominata altaria eis perpetualiter pro remedio anime nostre atque episcoporum antecessorum et successorum nostrorum concessimus Atque hoc priuilegium inde fieri iussimus ita ut Deo presidente nostris et futuris temporibus eas secundum Dei et sanctorum eius honorificentiam possideant regant atque gubernent salua tamen ordinatione episcopali et post nostre mortis finem anniuersarium nostrum celebrent diem Sacerdotes uero qui in illis ecclesiis seruire uidebuntur ad nostram ueniant sinodum et sinodalia non negligant soluere seruitia Si quis autem successor noster tactu inuidie inflammatus hoc opus pietatis et misericordie quod a nobis constitutum est destruere uoluerit sit alienus a Christo et resurgens in iudicio duplici contritione corporis conterantur et anime Et ut hoc priuilegium omni tempore firmum et stabile permaneat manu propria subter eam firmauimus Actum Trecis ciuitate publice sub die viii idus Septembris anno xvii regnante domno nostro Lothario rege S Gualo presul S Milo archidiaconus S Giso presbiter et claudus S Aimoldus leuita S Eldebertus presbiter S Agristius leuita S Constantius presbiter S Rotbertus leuita Ermenaldus leuita S Adroldus subdiaconus Goduinus leuita S Warnerius subdiaconus ad uicem Beroldi S Vualterius subdiaconus subscripsit
